Fictio gothica

The Castle of Otranto (1764) late habetur prima mythistoria gothica. Aesthetica huius libri hodiernos litteras, artem, musicam, et subculturam gothicam moverunt.[1]

Fictio gothica, plerumque horror gothicus nota, est genus vel modus litterarum et cinematographiae qui fictionem et horrorem, mortem, atque aliquando amorem miscet. Eius origo Horatio Walpole, auctori Anglico, tributa est, praecipue ob The Castle of Otranto (Castellum Otranto), eius mythistoriam anni 1764, cuius subtitulus in editione secunda est A Gothic Story (Fabula gothica).

Roberti Ludovici Stevenson Strange Case of Dr Jekyll and Mr Hyde (1886) fuit classicum annorum 1880 opus gothicum, cui sunt multae commodationes scaenicae.
Viy, dominus inferorum, e fabula eiusdem nominis a Gogol scripta.
Frankenstein; or, the Modern Prometheus Mariae Shelley (1818) fictionem tempore romantico definivit. Frontispicium editionis 1831.
Tegmen editionis Varney the Vampire (1845).
Ruinae amoenae et excitatae in litteris gothicis sunt thema usitatum. Hic habes ruinas Castelli Kenilworthiani.

Effectus fictionis gothicae grato terroris genere utitur, quod est amplificatio voluptatum Romanticarum quae novae erant tempore mythistoriae Walpolianae, atque in Anglia altero dimidio saeculi duodevicensimi, post Walpole, orta est. Ulterius exculta est a Clara Reeve, Anna Radcliffe, Gulielmo Thoma Beckford, et Matthaeo Lewis. Genus saeculo undevicensimo vigebat, insigniter in Frankenstein Mariae Shelley et in operibus Edgari Allen Poe. Aliud huius generis opus nobile, ex aevo Victoriano exeunte, est Dracula, mythistoria Abrahami Stoker Eblanensis.

Nomen gothicus aedificia pseudomediaevalia attinet, architecturam gothicam aemulans, ubi multae ex his fabulis fiunt. Hoc genus romanticismi populis Anglico Germanicoque gratissimum erat. Anglicae quidem mythistoriae gothicae nova litterarum genera, sicut Schauerroman Germanicum et Georgia Francicum, moverunt.

Nexus interni


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search